Psalmus 27

Psalmus 27 Hebraice cantus
Psalmus 27 (26) in Les très riches heures du duc de Berry

Psalmus 27 (enumeratione Graeca psalmus 26 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David" et verbis "Dominus illuminatio mea" (sic in Nova Vulgata). In eo psalmista monstrat fiduciam de victoria sua.[1]

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hoc Psalmo vota et meditationes recitat David, quibus se inter magna discrimina exercuerat. Nam gratiarum actio quam admiscet, compositum fuisse ostendit postquam liberatus fuerat David. Et fieri potest ut quas diversis meditationibus preces conceperat, simul commemoret. Videre autem hic licet quam invicta animi magnitudine sanctus vir praeditus fuerit, ad superandos gravissimos hostium insultos. Mira etiam eius pietas in hoc relucet, quod neque optavit in alium finem vivere, quam ut Deum coleret: neque ulla anxietate vel cura ab hoc proposito deflecti potuit.[2]

  1. Psalm 27, New Revised Standard Version Bible (1989), apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXVII, p. 120–21.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne